Helicoidea sunt superfamilia molluscorum terrestrium pulmonatorum cladi Stylommatophororum classis Gastropodorum.
Intra Helocoidea sunt undevicensimae familiae secundum taxinomiam gastropodorum a Bouchet et Rocroi propositam (2005).[1][2]
Secundum autem Hartmut Nordsieck,[3] familia Xanthonychidae (sensu Hausdorf & Bouchet), probabiliter est polyphyletica et ergo in nonnullas familias dividi debet.
Thompson & Naranjo-García (2012) descripserunt novam familiam Echinichidas, quam in superfamilia Xanthonychoideis posuerunt.[4] Itaque, familia Xanthonychidae ab Helicoideis ad Xanthonychoidea mota est.
Helicoidea sunt superfamilia molluscorum terrestrium pulmonatorum cladi Stylommatophororum classis Gastropodorum.