dcsimg

Citrus medica ( Latin )

provided by wikipedia LA

Citrus medica (binomen a Carolo Linnaeo anno 1753 statutum),[1] Latinitate antiqua malus Mēdica (sed et aliis nominibus), est species plantarum florentium familiae Rutacearum, fructu suaveolente et corio crasso, una ex quattuor primis arboribus generis Citri (quorum aliae sunt species Citrus maxima et Citrus reticulata et subgenus Papeda), ex quibus omnes citri varietates per naturalem speciationem hybridam aut artificiosam hybridizationem evolutae sunt.[2]

A Vergilio scriptorum Latinorum primo laudata est:

Media fert tristes succos tardumque saporem
Felicis mali, quo non praesentius ullum,
Pocula si quando saevae infecere novercae
Miscueruntque herbas et non innoxia verba,
Auxilium venit ac membris agit atra venena.
Ipsa ingens arbos faciemque simillima lauro
Et, si non alium late iactaret odorem,
Laurus erat: folia haud ullis labentia ventis;
Flos ad prima tenax; animas et olentia Medi
Ora fovent illo et sensibus medicantur anhelis.[3]

Citrus medica quandam varietatem fructuum praebet. Quorum rarior et visu digna est Citrus medica var. sarcodactylis[4]. Nam cum apud citrum medicam pulpa omnium partium fructùs inter se contingentium uno putamine tecta sit, in sarcodactyli hae particulae tantum prope pediculum inter se coniunctae sunt, maior autem pars uniuscuiusque singula suo ipsius putamine obtecta est. Quo fit, ut hic fructus, habens similitudinem manifestam manùs digitis porrectis benedicentis vel docentis, saepe non sarcodactylis, sed sacrodactylis, immo etiam manus Buddhae (e. g. theodisce Buddha-Hand, italiane mano di Budda, anglice Buddha's hand) nominetur.

Nomina

Apud antiquos, quibus haec arbor e Media et Persia oriunda cognita est, appellabatur propter hanc rem "malus Medica"' vel "Persica" aut "Assyria". Fructús eius "mala Medica, Persica, Assyria" sive "mala citrea" vel etiam uno verbo "citromala" appellabantur.

Usus

Antiqui acidum propter olorem in armariis inter vestimenta ponebant ad tineas arcendas.

Notae

  1. Carolus Linnaeus, Species plantarum (Holmiae: impensis L. Salvii, 1753) vol. 2 p. 782 (Latine)
  2. J. Klein, "Citron Cultivation, Production and Uses in the Mediterranean Region," in Medicinal and Aromatic Plants of the Middle-East , ed. Z. Yaniv et N. Dudai (Springer Netherlands, 2014), vol. 2, 199–214, doi:10.1007/978-94-017-9276-9_10.
  3. Vergilius, Georgica 2.126-135.
  4. In nomine sarcodactylis duo vocabula graeca composita sunt, nempe σάρξ (sarx, i. e. caro) et δάκτυλος (dáctylos, i. e. digitus).

Bibliographia

Fontes antiquiores
Recentiora

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Citrum medicam spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Citrus medica" apud Vicispecies.
license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA

Citrus medica: Brief Summary ( Latin )

provided by wikipedia LA

Citrus medica (binomen a Carolo Linnaeo anno 1753 statutum), Latinitate antiqua malus Mēdica (sed et aliis nominibus), est species plantarum florentium familiae Rutacearum, fructu suaveolente et corio crasso, una ex quattuor primis arboribus generis Citri (quorum aliae sunt species Citrus maxima et Citrus reticulata et subgenus Papeda), ex quibus omnes citri varietates per naturalem speciationem hybridam aut artificiosam hybridizationem evolutae sunt.

A Vergilio scriptorum Latinorum primo laudata est:

Media fert tristes succos tardumque saporem Felicis mali, quo non praesentius ullum, Pocula si quando saevae infecere novercae Miscueruntque herbas et non innoxia verba, Auxilium venit ac membris agit atra venena. Ipsa ingens arbos faciemque simillima lauro Et, si non alium late iactaret odorem, Laurus erat: folia haud ullis labentia ventis; Flos ad prima tenax; animas et olentia Medi Ora fovent illo et sensibus medicantur anhelis.

Citrus medica quandam varietatem fructuum praebet. Quorum rarior et visu digna est Citrus medica var. sarcodactylis. Nam cum apud citrum medicam pulpa omnium partium fructùs inter se contingentium uno putamine tecta sit, in sarcodactyli hae particulae tantum prope pediculum inter se coniunctae sunt, maior autem pars uniuscuiusque singula suo ipsius putamine obtecta est. Quo fit, ut hic fructus, habens similitudinem manifestam manùs digitis porrectis benedicentis vel docentis, saepe non sarcodactylis, sed sacrodactylis, immo etiam manus Buddhae (e. g. theodisce Buddha-Hand, italiane mano di Budda, anglice Buddha's hand) nominetur.

license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA

Limetta ( Latin )

provided by wikipedia LA

Limetta (Limetta Group), apud nonnullos Citrus × limetta seu C. limetta appellata, est grex varietatum arborum fructiferarum quae ad genus citrorum pertinent. Anno 1813 pro specie ab Risso descriptae sunt. E parentibus C. × aurantiifolia et fortasse C. maxima ortas esse censentur. In Asia meridiana fortasse oriundae, in Europa etiam et America septentrionali coluntur.

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Limettam spectant.
stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!
license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA

Limetta: Brief Summary ( Latin )

provided by wikipedia LA

Limetta (Limetta Group), apud nonnullos Citrus × limetta seu C. limetta appellata, est grex varietatum arborum fructiferarum quae ad genus citrorum pertinent. Anno 1813 pro specie ab Risso descriptae sunt. E parentibus C. × aurantiifolia et fortasse C. maxima ortas esse censentur. In Asia meridiana fortasse oriundae, in Europa etiam et America septentrionali coluntur.

license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA