dcsimg
Image of Monteverde Moss Salamander
Creatures » » Animal »

Chordates

Chordata

Chordata ( Latin )

provided by wikipedia LA

Chordata (nomen a Bateson anno 1885 excogitatum) sunt phylum Animalium quae sunt vel Vertebrata vel unum nonnullorum invertebratorum arte cognatorum. Coniuguntur ob chordam dorsalem seu notochordam, tubum neuralem[1] concavum, sulcos pharyngeos[2], endostylum, caudam post anum, quas proprietates saltem nonnullo vitae momento omnia habent. Phylum in tribus subphylis consistit: Urochordatis sive Tunicatis, Cephalochordatis (ab Amphioxiformibus repraesentatis), Craniatis (quae Vertebrata et pauca alia comprehendunt). Hemichordata appellata sunt quartum quondam Chordatorum subphylum, quod nunc phylum proprium usitate tractatur. Larvis Urochordatorum sunt notochorda nervorumque chorda quae in adultis amittuntur. Cephalochordatis sunt notochorda nervorumque chorda (sed nullum cerebrum vel propria sensuum organa) et simplicissimum systema circulatorium. Craniata sunt solum phylum cuius membris sunt calvariae. In omnibus Craniatis, Myxinis exceptis, tubus neuralis vertebris cartilagineis aut osseis cingitur, et notochorda est generatim deminuta; ergo Myxiniformes Vertebrata non putantur. Chordata uná cum tribus phylis germanis —quae sunt Hemichordata, Echinodermata, XenoturbellidaDeuterostomia constituunt, unum ex duobus superphylis quae omnia Animalia pluribus organis praedita (Nephrozoa) comprehendunt (alterum Protozoa sunt).

Notae


license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA

Chordata: Brief Summary ( Latin )

provided by wikipedia LA

Chordata (nomen a Bateson anno 1885 excogitatum) sunt phylum Animalium quae sunt vel Vertebrata vel unum nonnullorum invertebratorum arte cognatorum. Coniuguntur ob chordam dorsalem seu notochordam, tubum neuralem concavum, sulcos pharyngeos, endostylum, caudam post anum, quas proprietates saltem nonnullo vitae momento omnia habent. Phylum in tribus subphylis consistit: Urochordatis sive Tunicatis, Cephalochordatis (ab Amphioxiformibus repraesentatis), Craniatis (quae Vertebrata et pauca alia comprehendunt). Hemichordata appellata sunt quartum quondam Chordatorum subphylum, quod nunc phylum proprium usitate tractatur. Larvis Urochordatorum sunt notochorda nervorumque chorda quae in adultis amittuntur. Cephalochordatis sunt notochorda nervorumque chorda (sed nullum cerebrum vel propria sensuum organa) et simplicissimum systema circulatorium. Craniata sunt solum phylum cuius membris sunt calvariae. In omnibus Craniatis, Myxinis exceptis, tubus neuralis vertebris cartilagineis aut osseis cingitur, et notochorda est generatim deminuta; ergo Myxiniformes Vertebrata non putantur. Chordata uná cum tribus phylis germanis —quae sunt Hemichordata, Echinodermata, XenoturbellidaDeuterostomia constituunt, unum ex duobus superphylis quae omnia Animalia pluribus organis praedita (Nephrozoa) comprehendunt (alterum Protozoa sunt).

license
cc-by-sa-3.0
copyright
Et auctores varius id editors
original
visit source
partner site
wikipedia LA